monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 14
Hac ergo spe pacis decepti viri religiosi, comminatorias usque ad aliud colloquium reddere distulerunt, accedentes ad archiepiscopum ut ei persuaderent regi morem gerere, id est observationem consuetudinum, quibus ille derogare vel quas abrogare decreverat, simpliciter profiteri. Adiecerat etiam sibi debere sufficere si sit ut fuerunt antecessores sui: neque enim sumus Patribus meliores. Quibus respondit archiepiscopus nullum antecessorum suorum ad professionem consuetudinum coactum vel exactum fuisse, excepto beato Anselmo, qui ob eamdem causam saepenumero exsulavit; nec in malis oportere imitari Patres qui se poenitenda commisisse doluerunt, eoque sancti sunt, quod eos in quibus nollent se imitatores habere successores aut coaetaneos, peccasse poenituit.